Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id est hyaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rhinoceros unus, argoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta, et cetera huius modi animalia innumera et diversa; quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit. has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. quod votum publicum nihil valuit, nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum in consulatu suo et filii sui celebravit. Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit, nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis Philippis sua manu suisque gladiis et iisdem quibus illum percusserant interemisse se dicuntur.