Domus Gordianorum etiam nunc exstat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. est villa eorum Via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo quinquaginta Numidicae pari mensura sunt, in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia, et thermae quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in orbe terrarum. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Opera Gordiani Romae nulla exstant praeter quaedam nymphia et balneas. sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. instituerat porticum in Campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque esset pedum quingentorum, cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, ne sine usu sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.