Sed modo, inquis, hunc librum evolvere volo, modo illum. Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi varia, sunt et diversa, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurrens, unum excerpe, quod illo die concoquas.