Hoc ipse quoque facio; ex pluribus, quae legi, aliquid adprehendo. Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nanctus sum; soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator.