Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. huic ob detestationem Iuliam primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, illum principem superi et illum Augustum populus adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt, ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et se tueri posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario posset occidi, eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat, denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset occidi, par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse.