Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod, cum ludos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete subsellia Circi Maximi repleta essent, ingentique iniuria populi adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. quod probavit rei eventus. Et Pescennius quidem Severo eo tempore quo Lugdunensem provinciam regebat amicissimus fuit; nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant, in quo officio quod se honeste gessit, iucundissimus fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret, adserens necessarium rei publicae virum, et revera in re militari vehemens fuit. numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit, cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. nam et imperator iam Exstat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem: Miserum est ut imitari eius disciplinam militarem non possimus bellum vicimus, milites tui vagantur, tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; saltant, bibunt, haec, si ulla vena sed scias idque de Nigro, militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum.