mortuus, huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi, necata uxor, patrimonium publicatum, familia omnis exstincta, sed haec omnia, postquam de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in exsilium miserat, sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio, et factus est durior; tune cum innumeros senatores interemit Severus et ab aliis Sullae Punici, ab aliis Marii nomen accepit. Fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem ad gratiam reflexo, vocis canorae, ita ut in campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubidi, cervice adeo nigra, ut, quem ad modum multi dicunt, ab ea Nigri nomen acceperit, cetera corporis parte candidus et magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus ignarus, denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae semper hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de musivo inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem; quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubin portaret et omnis pausas expleret. Fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui denique rei publicae sub Severo, homine tetrico, esse