potuisset, si cum eo esse voluisset, sed deceptus est consiliis scaevis Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit Nilum habetis et vinum quaeritis? ; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant, idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus, Vinum non accepimus, pugnare non possumus, Erubescite, inquit, illi qui vos vincunt aquam bibunt. idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit: Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem.