Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris, non enim facile, ut in principio libri diximus, quisquam vitas eorum mittit in libros, qui aut principes in re publica non fuerunt aut a senatu appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt, sequitur nunc ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de quo ipso neque satis clara exstant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. Ac ne quid ex iis quae ad Pescennium pertinent praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Septimio Severo vates dixerunt quod neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset, quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse, nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.