Denique Delphici Apollinis vates in motu rei publicae maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur: Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus. ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. nee defuit alia curiositas, qua requisitum est qui esset obtenturus rem publicam, ad quod ille respondit alium versum talem: Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis, imperium mundi Poena reget urbe profectus. item, cum quaesitum esset quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco versu dicitur: Cui dederint superi nomen habere Pii. quod omnino intellectum non est nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur: Bis denis Italum conscendit navibus aequor, si tamen una ratis transiliet pelagus. ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.