Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum, iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. mirandum autem adparatum belli Alexander habuit,