cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manum etiam suam semper debere, denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.