Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. inde propere appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis