a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit: Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.