Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo. lectis litteris statim senatus adclamavit: Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes tibi gratias agimus. item consul rettulit: Patres conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est: Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium merebitur. item consul dixit: De amicis Maximini quid videtur? adclamatum est: Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur. item adclamatum est: Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat.