De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: Mi mater, si Maximinus senior, dux noster et quidem optimus, non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem, sed timeo ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scholasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur, haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messallam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum. haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus dicere. Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistulam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret, vel in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura, fuit autem talis epistula: Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse. usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolemaeorum, usus est et argentea, usus et clipeo geminato inaurato et hasta inaurata, fecit et spathas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas. Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit, reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.