Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit, posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. scutum eius sub sole arsit, lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo iisdem nominibus futuros, lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Horaericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos, ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius Alexandri accepit, cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit, Longe est, ut mihi iste succedat. erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus.