Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas, sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit, amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet, sed nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime, dicens: Diceris, tricies cum muliere perficere? tum ille, ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit, et tamen retentus est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem,