Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo, ubi primum quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis. statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et eum in haec verba provexit: Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses, habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias.