De moribus eius varia dicuntur, et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum. sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint, Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum, quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit: Marcus Aurelius Antoninus praefectis homini sed non multa genero, duas cohortes alares regendas dedi. est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus, puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non esse Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est: Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic fuisset, omnes fecissent, habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papirii, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius adfectus perveniat, nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse.