venit, et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae, denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum, quod et factum est. nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est. unde confirmatum est augurium quod fuerat ante praedictum, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius, ut abici iussit, caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit, litteris ad senatum datis quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, laniatumque a canibus in profluentem abiectum est.