Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent Albinus est dictus, quod verum epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum: Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi- dus statim toto corpore, ut linteamen, quo est, vinceret, quare susceptum eum Albanorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito, fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas.