Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam tum militaris et superbi, nam Arma amens capio, nec sat rationis in armis, repetens Arma amens capio. Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat, ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum sternet Poenos, quod Septimius Afer esset. fuit et aliud signum futuri imperii, nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis est; quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans, cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die aquilas ali et diligenter curari, accessit omen, quod, eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus Porphyrii nomen inditum est. haec atque alia signa imperii futuri fuere, quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.