Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum