Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistulam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. nec illorum quidem fides defuit. nam eum ad Albinum venissent et epistulam dedissent, qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum semotum ab omnibus arbitris postularent. et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam eum Albino progredi ea specie ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias, denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit, qui diu primo pernegarunt sed postea victi necessitate confessi sunt ea quae Severus iisdem praeceperat. Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis, ea quae suspicabatur Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces