Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit, quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt, dein parte exercitus coniuncta, venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. Sciendum praeterea quod Caesar fuisse dicitur non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum patre imperio tradiderunt, occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite, non enim aliquid dignum in eius vita erit quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.