Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret, nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur, et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit, unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur: Histrio iam senior turpis gravis asper iniquus impius et felix sic simul esse cupit, ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus, quod natura negat, nec recipit hos versus nescio qui de Latinis erant propositi in foro posuit, quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur, Si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina taetra mihi. his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille qui de Graeco Latine conatus