Occiso ergo Antonino Bassiano Opibus Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat, nuncupavit. statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi. Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume- hum filium Macrinus Antoninum