cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur, de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea edidit. sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati sunt is Antoninorum numerus invenitur, enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere, nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt, Macrinus; et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur, alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.