Cum ad senatum scriberet interest2 scire cuius- modi oratio fuerit qua se excusavit, ut et impudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit improbus imperator, capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: Vellemus, patres conscripti, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram Clementiam videre, tunc demum enim florente re publica et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus quem nobis Antoninorum loco di dederant, verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum quid de nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprendere potuisset. et infra: Detulerunt ad me imperium, cuius ego, patres conscripti, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit quod militibus placuit, quibus iam et stipendium et omnia imperatorio more iussi. item infra: Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur prius nomine, sic etiam regni honore, quod vos, patres conscripti, bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod maxime diligitis. item infra: Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, patres conscripti, ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus, dicantes ei duas triumphales, quae omnia, patres conscripti, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus.