Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset, eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto, diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum, quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex meretrice conceptus, idem postea accepit, denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostendetur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam, iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur?