Sapori regi regum vel soli 1: Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi cedat et posteris tuis. cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint; certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt Romanis, de longioribus exemplis et fortasse inferioribus est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae, ; si tamen illa uti tu scias.