Bactriani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum. Sed Valeriano apud Persas consenescente Odaenathus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas, quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odaenathi in regnum suum ocius se recepit, atque hic interim finis belli fuit Persici.