Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos sexaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii quem imperatorem vellent, alter non esset electus. Et ut scias quanta vis in Valeriano meritorum fuerit Duobus Deciis consulibus sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatorias litteras in Aede Castorum senatus haberetur, ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praetor edixit: Quid vobis videtur, patres conscripti, de censore deligendo? atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae: Valeriani vita censura est. ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior, ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen, ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor, prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum, hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus, primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis, exemplum quae cum essent saepius dicta, addiderunt, omnes, atque ita discessum est.