crederetur immittere. Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia, sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit, de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur. Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosis simus, arithmeticae geometriae picturae peritissimus, iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat, in voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit, amatoria carmina scripsit. scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans,