Amicos ditavit et quidem non petentes, cum petentibus nihil negaret. idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum, nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi, Ummidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos denique et nonnullos milites insecutus est. et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit. et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset, atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet Hadriano de verbo quod idonei auctores usurpassent, risum iucundissimum movit. ait enim: Non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones.