Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent. nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. Catachannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Floro poetae scribenti ad se: Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, latitare per rescripsit: Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos. amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit, mathesin sic scire sibi visus est ut vero Sed quamvis esset in reprehendendis musicis tragicis comicis grammaticis rhetoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit, et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos rhetores musicos geometras pictores astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, eminente Favorino. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a professione dimisit.