diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, Gallo favente sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.