Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum consulibus, in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam, unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. quare adamante gemma quam Tra- ianus a Nerva acceperat donatus ad spem successionis erectus est. praetor factus est Suburano ad ludos edendos a Traiano accepit, legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit, ob hoc consul est factus, in quo magistratu ut ac neglegi, et defuncto