In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret. Et eum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem et Athenarum partem, aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit. Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit. ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit: Iam hoc patri tuo negavi. nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi. paterfamilias diligens non satis novit. sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.