De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret. libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum Noli inter eos ambulare quorum esse adhuc potes servus. inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo. Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.