Et 3 mortuo Helio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem lege ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernaverunt. et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur quod socerum fessum aetate manu sublevaret, quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imperium, qua re prodita successore accepto dignitate privatus est. Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladio se transfigi a servo iussit, quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque ut aequo animo necessitatem morbi ferret, dicente Antonino parricidam se futurum si Hadrianum adoptatus ipse pateretur occidi, statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit. et post testamentum quidem iterum se conatus factus est. petiit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit.