Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavit, quem postea, ut diximus, mori coegit, item in summa detestatione habuit Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit ut veniens ad eum aegrotantem Hadrianus impune non admitteretur, suspicionibus adductus, et eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod a senatu diligi tunc videbat, omnes postremo, de quorum imperio cogitavit, quasi futuros imperatores detestatus est. et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressit donec in Villa Tiburtina profluvio sanguinis paene ad exitum venit, tunc libere Servianum quasi adfectatorem imperii, quod servis regiis cenam misisset, quod in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum senex nonagenarius processisset, mori coegit, multis aliis interfectis vel aperte vel per insidias; quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadriano defuncta est. Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare constituit, adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibus eumque Helium Verum Caesarem appellavit, ob cuius adoptationem expendit. quem praetura honoravit ac statim Pannoniis imposuit decreto consulatu cum sumptibus. quem cum minus sanum videret, saepissime dictitavit: In caducum parietem nos inclinavimus et perdidimus quater milies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus. Commodus autem prae valetudine nec gratias quidem in senatu agere potuit Hadriano de adoptione, denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum periit ipsis kalendis Ianuariis, quare ab Hadriano votorum causa lugeri est vetitus.