pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et Turbonis. in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae lapsis, secundo consul favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit. et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo succes- sore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret, nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.