Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset, cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis. Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum praemissis exercitibus Moesiam petiit. Marcium Turbonem post Mauretaniam cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit.