Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. statum magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiteris largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.