Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset faceret secreto premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.