Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut scirent autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit, equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.