longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta, memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum esse Crinito a Valeriano ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto, Et quoniam superius epistulam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam eloquendum putavi: vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus, factum est enim ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus.