His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintilio quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem, hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.